domingo, 26 de abril de 2015

Documento con letra visigótica


Transcripción sin traducción de un documento con letra visigótica.



Scripta Ecclesie in libro II

Angelo Ephesi ecclesie scribe
sub unius appellatione
angeli omnium sanctorum numerum
signat. In ephesi autem
quod est uolumtas siue
consilium meum. Catholicam ut superius
memorabimus narrat ecclesiam cui ista loqui
manifestet. Haec dicit qui tenet septem stellas
in dextera sua, qui ambulat in medio septem
candelabrorum aureorum. Id est qui sanctorum animas
in manu continet sua et in medio ecclesiarum
suarum miraculis speciarum uirtutibus graditur
et potestatis magnitudinem conuersatur
Ad ipsam autem ecclesiam dicit, scio opera tua
et laborem et pacientiam. Cognoscere se
adserit bone operationis effectum et laboris
et studii apostolis curam et patientiam per quam
sustinet temtationem uel superat.
Et conlaudat puritatem ecclesie iudicio
ueritatis de qua ecclesia etiam esayas
loquitur. Lauda sterilis que non paris
dacanta laudem etinni que non pariebas,
quom multe filie deserte magis quam eius que
habet uirum. Decuius labore ecclesie deseritur.
Beati qui lugent quom ipsi consolabuntur.
Cui etiam in presenti loco dominus dicit,
et quia non potes sustinere malos homines et
temtasti eos qui se dicunt apostolos esse,
et non sunt, et inuenisti eos mendaces, et
patientiam habes, et sustinuisti propter momen

No hay comentarios:

Publicar un comentario